- CANONICORUM Coetus
- CANONICORUM Coetuscum ex primaeva institutione, nihil aliud, quam Collegia et Scholae fuerint, de Collegiorum origine ista hîc praelibauda duximus. Eam ab ovo exorsus arcessit Franc. Burmannus Orat. de Collegus, a diversissimo fratrum pari, Habele et Caino; Illô enim caesô, hôcque a facie Dei profugô, in duos coetus, sacris civilibusque rebus a seinvicem quam maxime divulsos, abiit universum genus humanum: Insistentibus Habelis vestigiis sethô siusque filiô Enochô, sub quo et nomen Iehovae invocari coeptum est, reliquisque Patriarchis; Caini vero exemplum imitantibus eius posteris, unde illa Filiorum Dei hominumque distinctio; donec deinceps hisce duobus Collegiis inter sese mixtis, ultima mundo pernicies per ultrices aquas attracta est. Redintegratis deinceps post diluvium, hominum societatibus, mox et sacra haec piorum Collegia restituta et a profanorum hominum conventibus secreta fuêre, verâ fide ac pietate in Semi tentoriis manente: quod multo magis patuit, cum dispersis a Iehove giganteis Babylonicae turris auctoribus, in solo Hebero, e Semi familia nato, impiique illius consilii minime consorte, antiqua mortalium lingua et incorruptus Dei cultus, ut in sancto quodam Collegio substitit. Inde celebres apud Iudaeos Semi ac Heberi scholae, e cuius posteris Abrahamum Deus e communi idololatria, cui cum universo hominum genere ipsius Maiores iam dudum immergi coeperant, evocavit et a reliqua hominum societate segregavit; ut posthac Patriarchae huius domus purioris Religionis praecipuum in toto orbe Collegium seu Schola exstiterit: quod idem de Isaci ac Iacobi, filii nepotisque eius domibus dicendum. Cum autem deinceps placeret Deo, Ecclesiam ex Oeconomica Nationalem facere, illamque propriae terrae possessione ditare, tum demum sacrorum horum Collegiorum usus ac frequentia illustrius apparere coepit: integrâ tribu Levi usui huic sacro destinatâ. Maxime autem eorum inttitutio Samueli debetur, fatali Rei publ. ac Religionis Iudaicae instauratori: qui cum per praecedentium Sacerdotum summorum ac Iudicum desidiam cultum Dei pessum ivissse vidisset, primus Prophetiae donum ac Prophetarum numorum nobilitavit, sicque ruenti Ministerio succurrit, ut, cum sub initium, quô prophetare coeperit, verbum Domini rarissimum fuisse dicatur, aliquot post annis quam plurimi prophetae, sub Saulis inaugurationem, commemotentur. Nempe Prophetarum Collegia initituit, Levitatumque consessus seu Scholas publicas, in quibus iuventus erudiretur, qui mos inde diu duravir. Istiusmodi Scholae tum erant, in colle Gibeae: Naiothis in Rama: Post Samuelis obtium, sub Elia, Bethele ac Ierichunte: Sub Elisaeo Gilgale, in quo Huldam prophetissam habitâssc quidam volunt etc. Reduces dein e Babylonica captivitate Iudaei, tum alibi, tum Hierosolymis mprimis, plurimas Academias seu Synagogas exstruxerunt: quibus semper Collegia seu Gymnasia coniuncta erant; unde illorum asus interdum promiscuus et Synagogae Scholarum nomine (quod et hodie apud illos fit) indigitantur. Harum paulo ante urbis excidium ad 480. a Talmudieis numerantut, quarum unaquaeque, binis scholis seu auditoriis constans, habebat Bethsepher, seu Domum libri, ubi legeretur Scriptura: et Beth-talmud, seu Domum doctrinae, ubi docerentur Traditiones ac Decisiones Veterum. In medio uniuscuiusque earum columna erat, quam Doctores verba ad populum facturi conscendebant. Quô sensu Ecclesia Apostolo, 1. Timoth. c. 3. v. 15. dicta videtur ςτύλος καὶ ἑδραίωμα τῆς ἀληθείας, Columna ac stabilimentum veritatis, i. e. columna seu cathedra, e qua veritas sacra praedicatur ac publicatur. Haec autem Collegia omnia aVespasiano seu Tito sublata et excisa, queruntur Iudaei: qui ab excidio residui dispersique veria qua domi, qua foris erexêre Gymnasia, quorum celeberrima fuêre Tiberiense in Galilaea, unde Massorethae prodiêrunt ac Soranum in Babylonia, ubi Talmud Babylonicum cusum est circa A. C. 500. Christianorum Collegia quod attinet, prima caelestis suae sapientiae tyrocinia in Iudaicorum Doctorum Collegio Hierosolymis, duodecimô aetatis annô, deponere dignatus est ipse Salvator, summus noster Propheta ac Magister. Dein sollenniter e caelo muneri suo Prophetico inauguratus, XII. Apostolorum Collegium instituit, quos destivatos nationibus Magistros in suum consortium adlegit, et ab ore suo pendere iussit. Marcus dein Euangelista, coetus et agmina Philosophantium, lectionibus, disputationibus, meditationibus et Interpretationibus S. Scripturae totos dies incumbentium, Alexandriae, ubi publicô sumptu Collegia Doctorum, Musea dicta, alebantur, coegit. Quae schola Pantaenum, Clementem, Origenem, Tryphonem, Heraclam, Dionysium, Anatolium, Pierium, Theonem, Athanasium, Didymum, Ambrosium, Maximum Philosophum, Episcop. Constantinopolitanum aliosque innumeros orbi dedit. Incepere dein Collegia Monachorum, cum quibus Scholae Theologicae, et posterioribus saeculis Philosophicae quoque coniunctae fuerunt. Origo iis e persecutionibus Ecclesiae, quibus grassantibus primum sub Decio et Valeriano; deinceps sub Diocletiano, Licinio eorumque sociis, in Aegypti Syriaeque solitudines, abacti multi fidelium, postquam solitariae huic vitae assuevêre, etiam remitteute persecutionum saevitiâ ei ad mortem usque immorati sunt. Horum Antesignani narrantur Paulus Thebaeus, Antonius, Hilarion, aliique qui Caenobiticam vitam, ex Eremitica scaturientem, excoluêre, unde Monasteria orta, officinae ieiunii, vigiliarum, precum, benefrcentiae, charitatis, laboris et similium virtutum, Studiosorum inprimis Scholae ac Phrontisteria: in quibus bene exercitatis exire licebat ad matrimonium, ad Rem publ. ad Ecclesiam. Non solum enim primis illis saeculis sacra sapientia, in Ecclesia, a Catechesium Magistris tradebatur, sed et maxime in Episcopiis seu Episcoporum domibus, ut et in Monasteniis, quamvis hae saepius contigua essent Episcopiis, aut etiam eadem cum illis, Erasmô iudice. In tali Monasterio intra Hipponensem Ecclesiam exstructo, i. e. in tali Diseipulorum Collegio, habitabat Augustinus, corum studiis praefectus. Verum quia non omnes Episcopi ad id munus apti erant, laboratum deinceps fuit, ut in Ecclesiis, ubi cathedra Episcopalis erat, scholae essent talium, unde Canonicorum coetus orti, qui Collegia haec scholasque regerent. Hae enim scholae erant Ecclesiasticae, in quibus Presbyteri et Clerici viyerent, liberius quam Monachi, attamen omnes canonibus certis, unde illis nomen: praeeratque illis Episcopus, ut Monachis Abbas, hodie autem Episcopi locô Praepositum habent. Unde adhuc videas Collegia talia ibi, ubi sedes Episcopalis erat, ut si Pastor peteretur olim, in oculis Episcopi eslent, quos mitteret ptobatos. Huiusmodi Canonicorum Collegia plurima a Carolo M. instituta sunt, quorum erat, Scholas constituere atque artes docere adhibitâ in omni convivio S. Scripturae lectione, quod etiam ipsi Augustino usitatum. Inde adhuc manet in conventibus lectio capitis et homilia, sicut et Bedae homiliae in tali conventu habitae sunt. Inde etiam in iis Collegiis primorum aliquis semper Scholasticus dicitur, ut Scholae inspector: tum Decanum habebant, ut post hos Academiae. Inde et Cantorum, qui Musicam docebant, Vicariorum, Custodum, Lectorumque nomina. E quibus patet, nihil aliud Monatteria ac Canonicorum coetus olim, quam Collegia et Scholas fuisle; unde hodieque in Scholasticum, qui Lectorum caput est, dignitas cum praebenda confertur; licet id muneris nunc non exerceant, nudis duntaxat ac inavibus nominibus retentis. Ut non mitum sit, ipsum Tridentinum Conventum decreta, de restituendis praelectionibus in Ecclesiis Cathedralibus, Mona steriis ac Conventibus, deque constituendis Seminariis in Collegiis Ecclesiarum Episcopalium, condidisse. Quam illi curam demandârunt Episcopis: eôdem modô, ut in Cabillonensi Synodo sub Carolo M. statutum, ut omnes Episcopi Scholas erigerent, in quibus bonae literae, atque inprimis Theologicae docerentur, reste Baroniô. Eadem Monasteriorum, ab Episcopiis eiunctorum, apud antiquos fuit ratio, Basilii maxime in Oriente institutô. Sic ergo Basilii Augustinique tempore Asia ac Africa, Caroli vero M. aevô cumprimis Europa referta erat huiusmodi Musarum domiciliis, pietatis Phrontisteriis et honestatis omnigenae Gymnasiis: Leo etiam IV. iuzta Ecclesias claustra seu Scholas, in quibus Clerici Ecclesiasticis disciplinis imbuerentur, construi iussisse, legitur apud Genebrardum. Post Caroli M. obitum, amor literarum refrigescere, et nimiis opibus Collegia ac Monasteria laborare sensim coeperunt, quod inprimis circa A. C. 1000. factum observant Eruditi: et longe magis circa A. C. 1200. quô varii Monachorum mendicantium ordines in apricum prodiêre. Tum locô S. Theologiae in cos coetus philosophia admisla est, et altera coepit Monasteriorum Collegiorumque periodus, de qua, ut et plura de Collegiis ac Monasteriis ipsis, vide infra m voce Collegium, item Monasterium. Addam hîc saltem quaedam, ex Car. du Fresne, qui cum aliis nonnullis asterit, Canonicorum nomen iis impositum esse, non tam ab observantia arctiore Canonicarum regularum, aut a relatione in Canonem seu matriculam Ecclesiasticam, (ut alii volunt, qui quod εν τῷ Κανόνι et ἐκ Κανόνος, h. e. de Clero eslent, dictos aiunt, vide supra in voce Canones) quam a Canone frumentario seu Sportulis Ecclesiasticis et stipendiis annuis vel menstruis, quae ex Ecclesiasticis reditibus olim accipiebant: hinc Sportulantes Fratres dicti Cypriano, Ep. 66. Universam enim Ecclesiarum substantiam divisam fuisse in 4. partes, quarum unam Episcopus sibiretinebat, alteram Clerici ---- obtinebant, tertia fabricis, quarta pauperibus et peregrinis erogabatur, legas in Epistola Gelasii Papae ad Episcopos Lucaniae. De variis in eadem Ecclesia Canonicorum generibus, ex eodem, infra quaedam subiungemus. Neque vero Canonicos solum, sed et Canonicas eadem habet. Et quidem eidem Auctori Canonicae, olim videntur appellatae Diaconislae, quod, perinde ac Clerici, sub Canone Ecclesiastico constitutae essent. Diaconissas enim quendam in Ecclesia ordinem confecisse, et in aedibus sacris certas iis ac peculiares stationes assiguatas esse, ὡς ἐκκλησιαζούσαις, habetur in Novella 3. Iustiniani et aliâ Heraclii Im peratoris. Proinde in Ordine Romano Canonicae a Sanctimonialibus distinguuntur: Iner Virginem et feminam, inter Canonicam et Sanclimonialem etc. Κανονικὰς etiam habet S. Antiochus, Homil. 16. At Sanctimoniales, quae se Canonicas vocant, ut est in Concilio Cabilloonensi II. can. 53. eae eidentur, quae regulam Augustini profitebantur. Cuiusmodi Canonicarum mentio etiam est in Addit. 2. c. 1. Caroli M. c. 16. et in Concilo Paris. VI. c. 46. ubi Monasteria earum memorantur. Hodie vero quae dicantur ex Sanctimonialibus Canonicae, exponit Iac. de Vitriaco in Historia Occid.c. 31. Ad imitationem et exemplum praedictorum Canonicorum (saecularium) in partibus Hannoniae et Brabantiae et in quibusdam Theutonicorum et Alemannorum provinciis, sunt mulieves, quas Canonicas Saeculares, seu Domicellas appellant. Non enim Moniales appellari volunt, sicur Canonici Saeculares Monachi non dicuntur. Hae siquidem adeo personas accipiunt, quod non nisi filias Militum et Nobilium, in suo Collegio volunt recipere, religioni et morum nobilitati saeculi nobilitatem praeferentes. Purpurâ autem et byssô et pellibus griseis et aliis iucunditatis suae vestibus induuntur, circumdatae varietatibus, cum tortis crmibus et ornatu pretioso circumamictae ---- pellibus autem agninis quantumcumque subtilibus ac delicatisutuntur. ---- Clericorum autem et pueliarum et iuvenum servorum etiam sibi ministrantium cinctae obsequiô. in domibus proprils honorifice etsplendide epulantur ---- in dormitorio autem iuxta Ecclesiam suam de nocte quiescunt. ---- Sunt autem in eisdem Ecclestis pariter Canonici Saeculares, in diebus festis, ex altera parte Chori cum praedictis domicellis canentes et earum modulationibus aequipollenter respondere studentes. ---- Similiter et in processionibus compositae et ornatae, Canoniei ex und parte, et Dominae ex altera parte concinentes procedunt. Quaedam autem ex ipsis, postquam diebus plurimit de Christi patrimonio vixerunt, relictis praebendis et Ecclesiis, carioribus sibi personis matrimonio copulantur. Vide Gobelinum Personam in Cosmodromio, aetate 6. c. 52. et 90. Molanum in Martyrolog. 17. Martii, Bruschium de Monasteriis Germaniae passim, Alios, laudatos Carolo du Fresne Glossar. Hinc Canonia, Collegium Canonicorum, apud Gregorium VII. l. 9. Ep. 29. alibique: item praebenda vel reditus Canonici, apud Eundem, l. 3. Ep. 17. Vide infra Praebenda, Canonica vero dignitas canonici est, apud Iohann. de Ianua etc. Vide infra, verbô Optare. Vide praeter Auctores praefaros, etiam Macrum utrumque in Hierolex. ubi de praerogativa et officio hodiernorum Canonicorum varia congessere.Varia Canonicorum, in Ecclesia Romana, genera.CANONICI Cardinalesmemorantur Orderico Vitali, l. 4. p. 516. cuiusmodi septem in Ecclesia S. Stephani Bisontina instituit A. C. 1051. Leo IX. qui cum dalmatica, mitra, sandaliis, chirothecis ad altere illud ordinati, Missas ibi facerent: quorum unus loci illius Decanus, annulô etiam ad Missarum sollennia uteretur: Bullam descripsit Chiffletius in Tornutio, p. 357. et 361. Eôdem modô Alexander III. septem Canonicos Cardinales, in Ecclesia Coloniensi instituit, ut videre est ex Ep. eius 52. Quod etiam obtinuit in Ecclesia Magdeburgensi, Compostellana, Beneventana, Aquileiensi, Ravennensi, Mediolanensi, Pisana, Neapolitana, aliis. Dicti illi sunt ita, quod ad hasce Ecclensias incar dinati essent Canonici, ut ad Parochiales Presbyteti.CANONICI Domicillaresappellantur Iuniores Can nici, qui necdum gradus Ecclesiasticos adepti, ius Capituli non habent: Iuniores autem Maguatum filios Domicellos olim fuisse appellatos, notum. Vide Synodum Moguntin. can. 86.CANONICI Expectantesqui in Ecclesiis Cathedralibus, Canonici dignitatem sub exspectatione Praebendae habebant et in Capitulo vocem et stallum in choro: quod obtinuit olim in Cypro Insul. ut colligitur ex Constitutione Heliae Archiepiscopi Nicosiensis A. C. 1252. quâ eos omnino tollit, etc.CANONICI Forensesqui Canoniam suam seu Ecclesiam non derserviunt, oppositi Mansionariis.CANONICI HebdomadariiCANONICI Honorarii seu Laiciqui ex quodam privilegio hâc dignitate in Ecclesiis canonicalibus gaudebant: quod ius Principesinterdum sibi reservârunt, in iis Ecclesiis, quas aut a fundamentis erexerant aut amplis dotaverant reditibus. Nempe in tesseram et notam quandam Patronatus, Catalogo Canonicorum adscribi, et quoties illuc proficiscuntur, saecularibus depositis insignibus, lineum supparum sen superpellicium induti, cum aliis collegis Ecclesiasticô munere fungi consuevêre. Interdum ab ipsis Ecclesiis eiusmodi praebendis donabantur, ut essent, qui eorum bona ac praedia tutarentur. Sic Impetator Romae in Ecclesia Lateranensi item in Ecclesiis Aquisgranensi, Coloniensi et Bambergensi; Rex Franciae, in Ecclesia S. Hilarii Pictaviens. in Cenomanensi, Andegavensi, S. Martini Turonensi, Cabillonensi: Olim Comites Andegavenses in eadem Turonensi, ut et Comites Nivernii, et Dunenses; Duces barbantiae, in Maiori Servatii Ecclesia Traiecti, etc. Canonicalem dignitatem obtinuêre.CANONICI Mansionariivide infra in hac voce.CANONICI 13 Marcarum seu librarumnon semel occurrunt in Ordinario Ecclesiae Rotomagensis MS. forte, quorum praebendae reditus annui tot argenti marcarum sunt.CANONICI Minores in Ecclesia Londinensi dicti suntqui maiorum vices gerebant, Monastic. Anglic. Tom. III. p. 344. Alias Canonici Vicarii.CANONICI Mitratiin Ecclesia Lucensi dicuntur, quod ius mitrae deferendae habent, a Pontificibus variis indultum, et firmatum a Gregorio IX. Vide infra Mitra.CANONICI Nobilesqui ut ad Canonicatum perveniant, genere nobiles esse debent. Vide cap. 37. Extra de Praebendis.CANONICI PaupertatisGall. Chanoines de la Pavurete, memorantur Odoni Gelleio, in Historia Aniciensi, l. 1. c. 24.CANONICI Regulares suntqui secundum Regulam vivunt, ut est in L. Longobard, l. 3. tit. 1. §. 8. i. e. secundum regulam praescriptam ac propriam. Sicut Saeculares, de quibus mox, q1ui dicuntur vivere secundum Canones, seu regulas Clerticis omnibus indictas. Eae autem Regulae erant, quas S. Augustini vulgo vocant: quas qui sequuntur, mediâ et regiâ viâ incedentes, secundum primas Regularium institutionum observantias, camisiis et femoralibus utuntur, superpelliceis item et pellibus, culcitis et linteaminibus. Camisias et femoralia de nocte non deponunt: post Matutinas ad cubicula revertentes, causâ recreationis, dormiunt. Novem Lectionum numerum in Nocturno non excedunt: tribus diebus in hebdomade carnes edunt: pisces, ova, caseum, in Refectorio, in diebus aliis manducant -- sub unius Abbatis vel Prioris oboedientia continenter vivunt. Proprium autem eis hahere non licet; animarum curas licitum est eis suscipere et Ecclesias parochiales regere, etc. uti loquitur Iac. de Vitriaco, Histor. Occident. c. 21.Vide quoque Cellotium, Eccles. Hierarch. l. 5. c. 3.CANONICI Residentesiidem cum Mansionariis.CANONICI Secularesqui Ecclesiarum Clerici postmodum dicti sunt, quamquam sub eadem Regula communiter a prima eorum institutione Domino ser vierunt in humilitate, paupertate, divinis officiis, lectionibus, et orationibus vacando, in castris Domini militantes, simul in refectorio sobrium cibum sumentes, in eodem etiam dormitorio castis cubilibus nocte quiescentes, etc. ut habet idem, c. 30. posaea laxius vivere inceperunt. Vide supra in voce Canonicae. Hinc Canonice vivere, est more Canonicorum horum vivere, non vero Monachorum vel Canomcorum Regularium, qui regulariter vivere dicuntur, in Capitulis Caroli M. l. 1. c. 73. alibique. Quod inter Canonicos et Regulares discrimen adeo subtile est (nam Canonicus Graecis est, qui Latinis Regularis) ur Ugutio, Incogrue, dicat, dicitur Canonicus saecularis, id est enim Regularis Saecularis, quod est ac sidiceretur album nigrum: non enim est Canonicus, si non sit Regularis. Et Crantzius in Metrop. l. 4. c. 1. Si Canon est regula, Canonici sunt Regulares. Quid ergo fiet de Canonico saeculari, nisi ut Regularis sit irregularis, aut si id malumus, Regularis sine Regula. De utrorumque appellatione Wolcuinus Abbas in Homil. de Zizania, Rara avis in terris Canonicus a Canone vitae. Unde ergo? Audi unde: est namque Canon vitae, ut dictum est: et est Canon pecuniae, videlicet alicuius pensionis certae, unde solet dici, solve mihi Canonem meum. Eia ergo, ô Canonice, inveniamus Canonem tuum, a quo derivaris, a Canone pecuniae, non a Canone vitae, i. c. a Canone regionis, non a Canone Religionis, etc. Vide omnino Car. du Fresine in Glossar. ut Macros Fratres in Hierolex.CANONICI SimplicesVide de concess. Praeb. 1. c. 9.CANONICIad succurrendum. Vide infra Monachus ad succurrendum.CANONICI Tertiariiin Ecclesia Meslanensi, qui fructuum praebendae tertiâ tantum parte fruuntur, etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.